Don Bosco Resources

Otto avvisi per il buon andamento della Congregazione.(Latino) 1880

OTTO AVVISI PER IL BUON ANDAMENTO DELLA CONGREGAZIONE.

Scarica il fileScarica il fileScarica il file

Directoribus aliisque superioribus cujusque domus Salesianae in D. S. P.,
Mense Septembris nuper elapso, Generale Capitulum in nostro Collegio apud Lanceum habitum fuit, in quo plura ad Nostrae Congregationis utilitatem statuta fuerunt. Sed antequam hujusmo.di Decreta typis mandari sociisque nostris communicari queant, cum tempus et labor non levis adhuc requiratur, bonum visum est nonnulla hic in antecessum adnotare, quae magis magisque ad praxim necessaria censentur et quorum observantiam summopere in Domino commendamus. Sunt nempe:

1. Deliberationes, quae jam in priori Capitulo Generali ratae fuerunt, legantur, et praecipue quae ad mores atque ad oeconomiam spectant, ad mentem revocentur.

2. Directores maximam impendant diligentiam, ut quisque Socius animum suum libere et commode singulis men sibus aperiat. Itidem Exercitium Bonae Mortis statuto die, vel omnes una simul collecti, vel etiam separatim, quisque peragere studeat, eodemque die legatur unum ex Capitulis Nostrarum Constitutionum, vel Epistola sancti Vincentii a Paulo, quae easdem Cónstitutiones praecedit.

3. Multae et graves rationes suadent, ut nemo, nisi ex medici praecepto, ad aquas balnearias accedat.

4. Obedientia inter nos sit de facto erga Superiores, quoad Constitutiones, quoad officia uniquique commissa. Clare explioentur Saneti Pauli Apostoli verba : Obedite praepositis vestris etc. Hinc nemo ex ea domo, ubi a suis Su perioribus positus est, ne paulisper quidem discedat absque Superioris consensu, et rationabili causa intercedente.
Itidem nemo apud se pecuniam retineat, neque eroget, nisi ex causa et mensura quas ei Superior constituit.

5. Satagant Superiores ut omnino claudatur omnium malorum officina, qualis est feriarum tempus apud parentes aut amicos transigere.

6. Unusquisque seipsum praebeat exemplum bonorum operum, et ab omni specie scandali peraccurate fugam apprehendat.

7. Patientia, caritas et mansuetudo nostra resplendeant in opere et sermone, adeo ut adimpleantur in nobis verba Christi: Vos estis sai terrae, vos estis lux mandi.

8. Mense Februario et Martio cujusque anni unusquisque Socius ad- Rectorem Majorem Epistolam scribat, in qua valetudinis et vocationis suae statura fidenter exponat, ut animi sui quieti et utilitati consulere possit. Hujusmodi Epistolam, cum sit ad Superiorem inseripta, nemo neque legere, neque adaperire audeat.

Filii mei in Christo carissimi, maneamus in vocatione, -qua vocavit nos Dominus, et satagamus, ut per bona opera vocationem et electionem nostram certiorem faciamus.
Nam, quod Deus avertat, si nos posuerimus manum ad aratrum et respexerimus retro, apti non erimus regno Dei Singuli Directores omnibus suae domus sociis hanc Nostram Epistolam legant, explicent et de singulis articulis supra adnotatis saepius ad cos breviter sermonem habeant.

Gratia Domini Nostri Jesu Christi sit semper nobiscum. Amen.

Datum Augustae Taurinorum, Prima die novendialis
Solemn. Immaculatae B. V. Conceptionis 1880.

JOANNES Bosco Sacerdos.